next > 

1

Commentarii de Bello Gallico

de Bello Gallico, by Gaius Iulius Caesar


Project Gutenberg's Commentarii de Bello Gallico, by Gaius Iulius Caesar This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with almost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away or re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included with this eBook or online at www.gutenberg.org

Title: Commentarii de Bello Gallico Libri V-VIII

Author: Gaius Iulius Caesar

Contributor: Aulus Hirtius

Release Date: July 16, 2006 [EBook #18837]

Language: Latin

Character set encoding: ASCII

*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK COMMENTARII DE BELLO GALLICO ***


Produced by Stuart Locke


Commentarii de Bello Gallico

Libri V-VIII


Liber V

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. Ipse conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audie

 next > 

Commentarii de Bello Gallico
by Caius Julius Caesar

<< Return to Title Details