3
st mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.
III
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae.
quem plus illa oculis suis amabat: 5 nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipilabat. 10 qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quenquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 uae factum male! uae miselle passer,
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
IV
Phasellus ille, quem uidetis, hospites,
ait fuisse nauium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, siue palmulis
opus foret uolare siue linteo. 5 et hoc negat minacis Adriatici
negare litus insulasue Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam,
Propontida trucemue Ponticum sinum,
ubi iste post phasellus antea fuit 10 comata silua: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phasellus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
herum tulisse, laeua siue dextera
uocaret aura, siue utrumque Iuppiter 20 simul secundus incidisset in pedem.
neque ulla uota litoralibus deis
sibi esse facta, cum ueniret a marei
nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
sed haec prius fuere: nunc recondita 25 senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
V
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occ