Catulli Carmina

Catulli Carmina

By

0
(0 Reviews)
Catulli Carmina by Robinson Ellis, Gaius Valerius Catullus

Published:

1904

Downloads:

2,685

Share This

Catulli Carmina

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

x neque araneus neque ignis,
uerum est et pater et nouerca, quorum
dentes uel silicem comesse possunt,
est pulcre tibi cum tuo parente 5 et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam ualetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graues ruinas,
non facta impia, non dolos ueneni, 10 non casus alios periculorum.
atqui corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate? 15 a te sudor abest, abest saliua,
mucusque et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillo est,
nec toto decies cacas in anno, 20 atque id durius est faba et lapillis,
quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare posses.
haec tu commoda tam beata, Furi,
noli spernere nec putare parui, 25 et sestertia quae soles precari
centum desine: nam satis beatu's.

XXIV

O qui flosculus es Iuuen

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)