Confessiones

Confessiones

By

0
(0 Reviews)
Confessiones by Saint Augustine

Published:

1838

Pages:

449

Downloads:

1,723

Share This

Confessiones

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

cire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? [Sidenote: Rom. 10, 14.]Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? [Sidenote: Ps. 21, 27. Mat. 7, 7.]Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quaerentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: praedicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

{2}

[Sidenote: II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.]

2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo[7], cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et ter

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)

More books by Saint Augustine

(view all)